- CALAMUS Indicus
- CALAMUS Indicusseu Arundo Indica, in versibus Varronis, qui apud Isidorum citantur,Indica non magnâ nimis arbore crescit harundo:Illius e lentu premitur radicibus humor,Dulcia cui nequeant succo contendere mella.Dionysio Afro dicitur κάλαμος Ε᾿ρυθραῖος, in versibus, quos supra adduximus, ubi sucum eius potui iucundum dulcemque sumere consuevisle Indos ait; idemque est cum canna saccharina hodierna, e qua expressione sucus elicitur, dein coctione densatur, quem Sacchari nomine hodie novimus. Certe Ε᾿ρυθραῖον pro Indico, apud Poetam illum saepius occurrit. Et Indicos calamos de genere certo harundinis dixêre Veteres, quae intus inanis et vacua non esset, sed plena ac solida; ut patet ex Democrito subditivo in Geopon. cuiusmodi omnino esse cannas, quae saccharum hodiernum gignunt, certum est. Sed et Strabo, in quodam Aethiopiae loco καλάμους Ι᾿νδικοὺς plures nasci prodit. Unde fides fit; certo huic arundinum generi nomen inditum, etiamsi apud Indos non nasceretur. Sic narrat Plinius, post Iubam, in quadam ex Insulis Fortunatis ferulas surgere ad arboris magnitudinem, candidas, quae expressae liquorem reddant potui iucundum: quas sacchari cannas esse, nemo dubitet, cum hodieque in illis Insulis eas nasci certum sit. Et quidem sucum ex his exprimi solitum ab Indis videm us, sed potui tantum accommodatum: Ars vero excoquendi huiusmodi succi mellei, qui ex cannis eliciebatur et coagulandi et mox in panes cogendi, prorsus veteribus incomperta. Vide Salmas. ubi supra p. 1018. et hîc passim ubi de Calamo Dulci, Calamo Militari et Saccharo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.